Duobus filiis quidam superduxit nouercam. alterum domi parricidii damnauit; tradidit fratri puniendum. ille eum exarmato nauigio inposuit. delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit. reuersus pater abdicat filium. Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram. tale ministerium mihi pater an nouerca mandassed, ministerium an poenam esse uoluissed, uindictam parricidii an parricidium. Insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. Nemo repertus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? “Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per
p.369
fratrem aliter quam parricidae mori.” Viuit, inquid, frater. non credo. seruauit, inquit, me. fecisti ut crederem. In domo in qua tam facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. Descriptio tempestatis: emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae
b.411
absconderant diem; intumuerat mare iustis quoque nauigiis horrendum. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. Non potui facere parricidium — quam facile erramus omnes — et factum putaui. Frater, inquid, tu primus in domo parricidium facies. Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater. Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat. Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra naui. quid hoc est? felicius nauigauit dampnatus quam qui damnauerat. Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis. scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Erat nauigium, immo fuerat. O crudelis et pertinax nouerca! nihilominus saeuit; maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt. Veni ad uos ut probem me parricidam.
p.370
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt. 0 maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre! Non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! Gaude, pater, neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. “Nocens est iste;” sed mihi
b.412
frater est. Naturae iura sacra sunt etiam aput piratas. Dixisses, inquit, te non posse. ita tu nesciebas ? Non licuit, non debui, non potui. Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum, ut quia non occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Quis porro me uno miserior est? uitam parricidae debeo. Extra. Magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transiit, ut aliquid dici debuerit in nouercam; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspicionem et figuras; quod PASSIENVS. non probabat adserens minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. HISPANVS duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse dixit supplicii genus: qui color prudentibus displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?
De moribus sit actio. Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad Antonium retulit. accusatur de moribus. Occidit Ciceronem Popilius. Iamne creditis occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. Antonius, inquid, iussit. Non te pudet, Popili? imperator
b.413
tuus te credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. Hoc unum feliciter, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida Cicero iudicem mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum debet. Abscidit ceruices. Parce iam, Popili: nihil tibi nisi occidendum mandauit Antonius. Pudeat te, Popili: accusator tuus uiuit. Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset. Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in capto uidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses? Pars altera. Si illa tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus.
p.372
Miraris si eo tempore necesse fuit Popilio occidere quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit uictor: ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat respublica? Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
b.414