Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit uxorem. alter ex adolescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi uitium esse. intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam. ait amari a se nouercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae. Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. “Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.” Ita tu iniuriam uocas quod fratrem habes, non habes nouercam?
b.408
Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter p.290
parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur? Nescio furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an conlocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter. quid enim si matrem, si sororem concupisset? Quaedam remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter priuignum et nouercam conposita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.Virgo Vestalis scripsit hunc uersum:
Felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est.rea est incesti. “Felices nuptae” cupientis est; “peream nisi” adfirmantis est; “nubere dulce est:” aut experta iuras aut inexperta peieras; neutrum sacerdotis est. Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt; numquid exigua mercede uirgo es ? Sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. “Moriar:” numquid perpetuus ignis extinctus est? “Moriar:” numquid de nuptiis appellata es? Te ad ultimum, Vesta, inuoco, ut tam infesta sis
b.409
sacerdoti quam inuisa es. Recita carmen, dum quaero quale sit. Tu carmen scribas, tu uerba pedibus tuis emollias et seueritatem templo debitam modulatione frangas? Quodsi utique laudare uis nuptias, narra Lucretiam, de illius morte p.291
scribe antequam iurabis de tua. O te omni subplicio dignam cui quicquam sacerdotio felicius est! “Dulce est:” quam expressa uox, quam ex imis uisceribus emissa non expertae tantum sed delectatae. Incesta est etiam sine stupro quae cupit stuprum. Pars altera. Vnus illi uersus obicitur, ne hic quidem totus. Non oportet, inquit, scribere carmen. Multum interest obiurges an punias. Incesti damnari nulla potest nisi cuius uiolatum corpus est. Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? Vixit modeste, castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conuersatio cum uiris licentiosior; unum crimen eius uobis confiteor: ingenium habet. Quidni inuideat Corneliae, quidni illi quae Catonem peperit, Extra. VARIVS GEMINVS aput Caesarem dixit: Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem.