Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat. Liceat filium ex ancilla tollere. Quidam cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. Vnus omnium exheredatus sum diuidendo. Legisset, inquid, alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius qualis frater es. Lex te diuidere, me eligere iussit: aperte ne minor circumscribatur timet. Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in
p.285
seruitute. Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere. Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt:
b.403
iste nihil reliquid. Tu, inquid, uoluisti pauper esse. Cur ergo queror, si egestate delector? Obici, inquid, non potest quod lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit: quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit. Lex iubet maiorem diuidere, minorem eligere: nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit ne eligere possem alteram partem. Pars altera. Ego nihil aliud quam diuisi. Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione. Habes matrem quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit cum haberet ius dominae ancillae inpudentia. Timebas ne in illam saeuirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem quam uoluisti. ut tantundem haberes, nec pater uoluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquid.
Veneficii sit actio. Proscriptum uxor secuta est. quodam tempore secreto poculum tenentem
p.286
interrogauit, quid esset; ille dixit uenenum et mori se uelle. rogauit illa ut partem sibi daret et dixit se nolle sine illo uiuere. partem bibit ipse, partem uxori dedit. periit illa sola. testamento inuentus est maritus heres. restitutus arguitur ueneficii. Sic egit ut deprehenderetur, sic deprehensus est ut exoraretur, sic bibit ut uiueret. Quod est istud uenenum quod tantum heredi non nocet? Nemo umquam tam palam uxori uenenum dedit. Fugit ne occideretur qui dicit se mori cupere. Vnus proscriptione locupletior factus est. Vt uiuere uellet, uxor illi persuadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. Sciit quam partem potionis hauriret. Contrarias partes gladio persecutus est, suas ueneno. Occidendi finem prius uictores fecere quam uicti. Quid iam putabatis futurum, cum in exsilium uxor testamentum tulisset, maritus uenenum? Vbi est uxor? Ecquid te pudet? iam etiam proscripti redeunt. Statim sumta potione conlapsa est. nolite mirari, si tam efficax uenenum est: heres est qui dedit. Summis fere partibus leuis et innoxius umor suspenditur, grauis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. Apparet te diu praeparatum uenenum habuisse: scisti diuidere. Etiamsi potest defendi qui uolenti dedit, tu potes qui fecisti ut uellet? Id genus ueneni fuit quod pondere subsideret in imam potionem. bibit iste usque ad uenenum, uxor uenenum.
b.405
Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in ultimo consilio non reliquid. O dignam quam innocens sequar! Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui; quid his malis adici potest nisi ut uenenum bibam et uiuam? Venenum, inquam, est.
p.287
Hoc qui daturi sunt, dissimulant. Venenum Cato uendidit. Quaerite an proscripto licuerit emere quod licuit Catoni uendere.