Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat. Liceat filium ex ancilla tollere. Quidam cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. Vnus omnium exheredatus sum diuidendo. Legisset, inquid, alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius qualis frater es. Lex te diuidere, me eligere iussit: aperte ne minor circumscribatur timet. Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in
p.285
seruitute. Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere. Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt: b.403
iste nihil reliquid. Tu, inquid, uoluisti pauper esse. Cur ergo queror, si egestate delector? Obici, inquid, non potest quod lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit: quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit. Lex iubet maiorem diuidere, minorem eligere: nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit ne eligere possem alteram partem. Pars altera. Ego nihil aliud quam diuisi. Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione. Habes matrem quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit cum haberet ius dominae ancillae inpudentia. Timebas ne in illam saeuirem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem quam uoluisti. ut tantundem haberes, nec pater uoluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquid.