Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Nocte in bello portas aperire ne liceat. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt, imperator non aperuit; ante portas occisi sunt. imperator post uictoriam reus est laesae reipublicae. Non putaui meos. nouerant legem. Cur, inquid, trecenti perierunt? immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi

p.280
uictores, noctu ne uictores quidem. Procedens postridie in proelium, pugnaturis ostendi trecentos in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt ut leges relinquant, reuertuntur ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem ciuemque distinguam? quam mihi das notam, ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. Pars altera. Infestus trecentis fuit; iniquo conlocauit loco; hoc ne argui posset, non recepit. Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec postrema rogantium uox erat: mitte arma; hoc certe lex non uetat.
b.399

Conpetitori liceat in conpetitorem dicere. Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit magistratum; conpetitor contradicit. Candidatus anno meo spondeo, nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum. Cur honores tamdiu non gesserit, narret, per communem deprecor libertatem. Moriar; obicietur tibi quod occideris ciuem. Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui, homo magnae nobilitatis,

p.281
magnae gratiae, ingentis pecuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent. O hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui cum uellet torquere, tamen nolebat audire! Pars altera. Quicquid egi, quicquid gessi, reipublicae causa feci. Peto ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat quia non obicitur quod non noceret obiectum.
b.400

p.282

Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit. abdicatur alter a patre. Tantum aeris alieni habet quantum uiuo patre non possit soluere. Vis scire cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine chirografo credidit. Alterius spem moror, alterius fidem. Viuo et iam patrimonium meum diuisum est. Nisi succurritis uincet me et ille qui tacuit. non dissimulo me hodie duos abdicare. Chirografum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirografum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum. Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam. Nolui recentem iram exagitari patris; malui ut tacendo patrem uinceret. Meae partis heres ero, tuae custos. Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum; tu da operam, ut istud magis

p.283
a patre accipere quam a fratre uidearis. Hoc quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut pater
b.401
sciret. Quid enim timebam? ne si rescisset pater moleste ferret filium suum hominem auarum non esse, fratrem pium esse? Ita mihi contingat patrem utrique nostrum placari.

Exulem tecto et cibo iuuare non liceat. Inprudentis caedis damnatus quinquennium exulet. Quidam cum filium et filiam haberet, inprudentis caedis damnatus in exsilium profectus solebat uenire in possessionem uicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit uilicum; uilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam. accusata illa, quod exsulem recepisset, aduocato fratre absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium. Accusator ciuium me fecit exulem, filius etiam meorum. Filiam honestiorem inueni, quod accusata est, seruum frugaliorem, quod caesus est. Male meruisti de patre quem exclusisti, de sorore cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus quos in tam bona timuisti causa. Aut tu peccasti aut soror. Filius me meus docuit, quod illum non recipio. Absoluta est, inquid, me aduocato soror. Ita tu patrem non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? Cum absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. Filia me patrem iudicauit, serui dominum; uni filio exul fui. Ignosce, fidelissime seruulorum, et tibi inprudens nocui. Quam bonam eius causam putas fuisse quae ne te quidem

p.284
aduocato damnata est? Si te herede possum mori, dignus sum qui tibi etiam hunc seruum relinquam. Alii exsul est, tibi pater
b.402
est. Nulla lex scelus imperat. Certe quae fecit, absoluta est. Lex eum tenet qui iuuit exsulem, non qui patitur iuuari. Ignora, dissimula: lex te innocentem esse, non curiosum iubet. Si mea causa faciebas, me admonuisses, seruum prohibuisses, non cecidisses. Pars altera. Facere lege prohibente non potui. Accusata et absoluta est, quia muliercula uidebatur non nosse leges. Non pro me timui, sed pro te: res in notitiam hominum peruenerat; captabaris; timui ne occidereris. Vis scire notum fuisse? soror est accusata. Malui seruum frugalissimum caedere quam patrem optimum amittere.