Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Qui falsum testimonium dixerit, uinciatur aput eum in quem dixerit. Ex duobus filiis profectus est cum uno pater; adolescens solus rediit.

p.276
accusatus est a fratre parricidii et damnatus. diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata est; rediit pater. accusauit damnatus fratrem falsi testimonii et optinuit et uinxit. cogit pater ut uinctum soluat; nolentem abdicat. Falsum, inquit, in fratrem testimonium dixit. Si uis graue illius crimen facere, te exorabilem praesta. Crudelis in fratrem miraris, si in te parricidium creditum est? Ergo ego duos filios habere non possum? adolescens, iam potes et parricidium facere. Alligatus est alter filius quia non reuertebar, alter quia redii. Numquam solues fratrem? si talis es, nihil testis mentitus est: parricida es. Non impio in te, sed in patrem pio animo dixit: suspectum habuit quod reliqueras patrem. Inter catenas filii mei iaceo eodem clausus ergastulo. ingrate, testem tuum simul alligasti. Pars altera. Meo periculo solutus, meo alligatus, uix solui poterat, si testimonium falsum pro fratre dixisset. Parricidium de patre finxit, de fratre commisit. Venisse patrem mihi carnifex nuntiauit. Parricida sum, sicut obicitur, si huic leuiter irascor. Miraris si eum fratrem alligare possum qui me potuit occidere? Ingrata erat ipsa poenae meae dilatio: exspectare grauius uidebatur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.
b.395