Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pauper cum haberet filium et diuitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte eius. filius cum diuite in gratiam rediit et eius filiam duxit. reuersus pater
p.274
cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat. Nemo quicquam facile credit quo credito dolendum sit. ego diu non credidi de nuptiis tuis. Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non fleuisti patrem, non quaesiuisti; sic inimico placuisti. Rumor, inquid, fuerat te decessisse. Mirabar si talem uxorem uiuo patre habere potuisses. Non quaeris ubi perierim? mors mea tibi debet esse suspecta: inimicum habeo. Quis alius hanc famam potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare non poterat? Non times ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa referantur ? Tot serui secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quicquit dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille animo quam ille regno. Plures insidias in itinere fugi et factum diues quod faciendum mandauerat credidit. Pars altera. Vanum gloriae genus odium diuitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et b.393
tamen postea socer. Cuius uitio inimicitiae contractae sint apparet: ille amat filium tuum, tu nec tuum. Extra. SENIANVS rem stultissimam dixit: diues me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. Vt aliquid et ipse simile Seniano dicam, post hanc sententiam semper Senianum pro mortuo habui.