Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Per uim metumque gesta irrita sint. Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me uoluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus ueni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos uicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseuerant. Non mea, inquit, sed aliena uis fuit. Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem secutus sum hoc exigentem. Non recepit me, sed inclusit. Nihil est uenali misericordia turpius. Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam

p.271
periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de seruo iudicasti: manumisisti; bene de liberto: proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis fuisti qui tunc posses etiam rogari. Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit.
b.390
Extra. Omnes inuecti sunt in libertum. VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus uideretur operas, si optinuisset. Nam Otho dixit: sine me iudicio meo uideri remisisse; faciam, remittam. quid me sic times tamquam inuitus promiserim? Contra CESTIVS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?