Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Aeger dominus petiit a seruo ut sibi uenenum daret. non dedit. cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur. appellat seruus tribunos. Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu uetas. Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi uenenum. Plura serui crimina confitemur: intempestiuas potiones, inutiles cibos desideranti negauit. quid enim ille non uoluit qui uenenum petiuit? Maluit crucem pati quam mereri. Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque. Furiosus seruum sine causa uoluit occidere. quaeritis insaniae argumentum? et se uoluit occidere. Seruo, inquit, tribuni non possunt succurrere. Seruo natum regem habuimus; seruo

p.256
indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil interest uenenum domino
b.374
dederit aliquis an negauerit? Etiam ubi remedium est mori, scelus est occidere. Tam cito uos de uita domini seruum desperare uultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus ut ipse plurimum posset plus ualere quam se uoluit? Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. Pars altera. Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Seruus erilis imperii non censor est, sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si serui uiuorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?