Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam, aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. Hunc CESTIVS quasi corrupte dixisset obiurgans: apparet, inquid, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorfoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu [*](Ouid met. VIII, 877 sq.) coepit et infelix minuendo corpus alebat.

b.372

p.254

Qui coetum et concursum fecerit, capital sit. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas uenit. Athenienses omnibus ciuitatem Olynthiis decreuerunt. inuitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio uenit. ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adolescens retentus est. pater flere ante domum coepit; incensa est domus; decem adolescentes perierunt et filius Olynthii. accusatur pater quod coetum concursumque fecerit. Misero si flere non licet magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo qui dicerent: “hic meum filium, hic meam corrupit uxorem;” suum quisque illo et ignem adtulit et dolorem. Timeo, fili, ne dum te quaero in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides? ubi hospitales inuicem dexterae? Capti, inquam, fili, sumus; dum licet fugiamus, sed tamquam a Philippo. Pariter apud Philippum certe uiri fuimus. Lacrimae meae uocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est flere desierim. Tantus scilicet sum, ut in ea ciuitate populum concitare potuerim in qua filium seruare non potui. Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.

b.373
Coetus multitudinis
p.255
magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit propter quem coetus factus est, sed eum a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium uellem; et temptaui populum rogare nec potui. Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad uindictam iniuriarum omnium leges. Mota semel multitudo modum non seruat. Ardere illo incendio ciuitas potuit.