Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Damni inlati actio sit. Quidam tyrannum ex arce fugientem cum persequeretur, in priuatam domum compulit. incendit domum: tyrannus cum domo conflagrauit. praemium accepit. agit cum illo dominus damni. Quem exclusisti et quem recepisti? quare nullam aliam domum tyrannus petiit? Nemo non uenienti domum clusit. Aditum in domum non habui qui in arcem habui. Non gaudes impendisse te aliquid publicae libertati? “Hic est in cuius domu tyrannus occisus est.” tamquam tyrannicida monstraris. Redde, inquid, domum. Ita uiuo tyranno non perdideras? Tyranni amicus, tyranni satelles, certe, quod negare non potes, hospes. Diu exspectaui an eiceretur tyrannus. Facilius potes accusare aut te qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi maxime tua placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum qui tibi damnum dedit, quod in domum

p.253
tuam confugit, aut ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam quae tyrannum potissimum ad te detulit.
b.371
Pars altera. Eius debet esse damnum cuius praemium est. Non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari cuius fructum percepisti. Non elegit domum tyrannus — nec enim hoc illi uacabat — sed in eam quam potuit inrupit, cum ego in ea non essem. Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. accepit praemium maius sine dubio quasi damnum sarcire deberet.