Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. 0 legem si excaecat homines abrogandam! Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli

p.248
non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipit---Circumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret,
b.366
excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.

Quidam filium accusauit parricidii. Aequis sententiis absolutum abdicat. Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. Quando iste accusatori parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum ?, Non absolutus parricida, sed dubius: ut absoluaris multis tibi sententiis opus est, ut damneris una. Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac ciuitate misericordiam in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat ? Quaeris quam multis non placeas ? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam. Pars altera. Manifestus adulescentis .color est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.

b.367