Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. 0 legem si excaecat homines abrogandam! Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli

p.248
non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipit---Circumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret,
b.366
excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.