Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae reipublicae. Factum est ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars

b.450
adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis ? sic iste miseretur. Nouum monstrum: integer alitur, debiles alunt. Perissent, inquid. ita non infelicius supersunt? Perissent, inquid. interroga patres utrum maluerint. Quanti ex his uiri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor: ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique
p.521
audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse. Miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit. Exsurgite, miseri, et hodie primum uobis rogate. Tibi, inquid, cotidiana captura non constat; apparet te nondum satis miserum uideri. Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. Non est qui rogare nesciat; solet etiam docere. Non habes tot membra quod debes. Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget. Effecisti ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
b.451
Pars altera. Debilitasti, inquid. plus illis patres nocuerunt. Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae? quid leno qui stuprum pati cogit inuitas nec rempublicam laedit? Ego reum non laudari desidero, sed absolui: noceat hoc illi cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, uita reddita est. Reipublicae laesae non potest agi eorum nomine qui sunt extra rempublicam. Egens homo et qui ne me quidem alere, nedum alios possem, sustuli relictos quibus non
p.522
iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si uita seruaretur. Faciant inuidiam, dicant illos per me tam misere uiuere, dum fateantur per me uiuere. Vnius misericordia uiuunt, omnium aluntur. Mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos agat. Ciuitatis istius principes diuitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curatis quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
b.452