Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum

p.146
ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer
b.345
Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.

Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset. iurauit. relicto patre secuta est adolescentem. duxit illam; orba incidit; pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem. In carcere, inquit, ac tenebris iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. Puella non misericordia mota, sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit. Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum

p.147
dixisset. Seruium regem tulit Roma. Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam ? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.
b.346

Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione; pater piratis epistolam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in egestatem incidit, petit alimenta. negantem uult in uincla ducere. contradicit. “Si praecideritis:” si irasceris, scribe potius: “si occideritis.” Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent. Pro adultero filio rogas. quaerite nunc quomodo tyranni fiant. “Duplam dabo:” apparet, pro unico filio rogat; “duplam dabo:” alteram pro filio, alteram pro tyrannicida; “si manus praecideritis:” hoc nec adultero fecimus nec tyranno. Etiamnunc manus meas petis? Nega tuam esse epistolam; et habes argumentum: dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Hoc nostro seculo ad fabulas deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. Eius crudelitatis emtor cuius nec pirata uenditor. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus:” obstipuere praedones et: indica, inquiunt, patri, non omnia piratas uendere. Qualem optem patrem nescio: diues debilitat, egens alligat; neutrum manibus meis expedit. Vbi est patrimonium quo tyrannos instruis, quo adulteros facis? Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia: unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem

b.347
uiolare, alium qui patrem. Lex haec scripta est pro malis patribus; nam boni etiam sine lege aluntur. Sciebam piratas non facturos nisi pecuniam accepissent; et si sperassent, utique praecidissent. Non ira illa patris, sed calliditas fuit: unde redimeren non habebam, rogare in tam auara ciuitate neminem poteram, in qua ne filii quidem patres alunt; usus consilio sum sciens piratas non crudeles esse, sed auaros: feci ut desperarent posse redimi. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui. Excussa mens est ex quo uidi unum in arce filium, alterum in adulterio, tertium in parricidio, relictus solus, orbus, senex; qui color adprobandus est impetu; magna enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat. Sparsum memini hominem inter scolasticos sanum, inter sanos scolasticum.

Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.

p.149
Quod patriae superest patri uindico. O me filio pugnante iam lassum! Iam pro te nescio, quid etiam lex timet. Miraris si quod legi satis est, patri nimis est? Causa mihi abdicandi est ne sine filio uiuam. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Optimus uirtutis finis est antequam deficias desinere. Lex quoque in ter uiro forti aut diffidit aut consulit. Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. Pudet me, ter uicti militant. Senator post sexagesimum et quintum
b.348
annum in curiam uenire non cogitur nec uetatur. Quicquid honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse cui necessitas iniungitur. Otium imperas animo non otioso. Tumultus exortus est; in me omnium ciuium diriguntur oculi et adhuc, uerum dicendum est, nihil mihi patria debet: numquam pugnaui nisi coactus. adhuc militia mea legis munus est. Athenienses abdicato uicerunt duce. Quantum interest! ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.