Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare ? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.
MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam
ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est, ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”
Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia,
Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt.