Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat:

b.286
“mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia
p.443
audientibus placitura sunt.

Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium?

uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?

et sic omnia circumiit et comparando defendit. Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum

b.287
notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter
p.444
sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.