Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.

SILONIS Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat,

p.434
hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”

sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram,

b.279
accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit: ueni, non ut istum accusarem, set ut me defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.

Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres rapere potuissem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam

p.435
cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum uideram.