Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.

VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia

p.431
insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti. Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.

FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem:

ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer, nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni? praeconi

b.277
quoque omnia indicaui. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo;

redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis

p.432
est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.