Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue? reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui, inpotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?
iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.
VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia
FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem:
ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer, nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni? praeconi
redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis
GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re: an cum auo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura et hoc inter auum patremque interest quod auo suos seruare licet, patri et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cuni alieno, ut dicas: “quid tibi cum illo? qui es tu?” Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege, sed natura nobis adtributa. nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.
Et ultimam illam GALLIo fecit, cum tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde,
Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.