Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
FVLVI SPARSI. Tales fuerunt ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IVLI BASSI. Conpressas fili manus in os meum inpegi, caedentem consolatus sum. Porci Latronis. “Caede, inquit, patrem:” dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas praecidite. Blandi.
Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum
VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.
Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius