Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

An si in re uis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et necessitatem gesta sunt, si uis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, inquit, refert mea an tu cogaris, si non a me cogeris; meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. Non, inquit; neque enim lex adhibenti uim irascitur, sed passo succurrit et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis non quia uoluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse

p.416
fuit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius qui passus est, non persona facientis. Deinde an ab
b.264
hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim admouisti qui non aliter indicabas quam si pactus essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub certa condicione promittere. si qua uis est, a te tibi adhibita est, quod exponere ---et ad exorandum se uenisse ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.

Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est, se misericordia motum. Cum uiderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es? possumus duo patres esse. et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas misericors. MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me uidet, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc sollicitudine periclitantem, certum habeo dicit crudelem indicem. et .summisse cum aduersario egit: rogauit ut altero contentus esset; et illam sumpsit contradictionem: nescio, inquit, utrum; et dixit: mihicrede qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.

HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur; itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult, sed quia eripere;

p.417
irascitur mihi quod duos educaui, quod indicaui. Et cum descripsisset saeuitiam exponentis adiecit: etiamnum mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat CESTIVS in hac controuersia in illa quaestione
b.265
qua dicebat se nequaquam uim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit uim? tu tibi. non est quod dicat alius: quis sibi ipse uim adhibet? solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum reuocari quae gesta sunt. quid do ne indicauerim?

ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis: