Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ARELLI FVSCI patris. Aecum est ut cum alienis diuidamus liberos, quos non diuidimus cum
p.413
matribus? “si alterum non abstuleris, utrumque habebis.” Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices; grauis indicina est. IVNI GALLIONIS. Duos exposui quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo reuertar; nam quem perdam eligere non possum. causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis; licet plus petas, dum ne minus reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quicquid posceretur dare; itaque pro patre lex nostra cum educatore pacta est.