Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.

Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas uoluptati sunt morientium gemitus: hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor prouinciae imperat. In conuiuio

p.403
constituitur catenatus, qui cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens, “di tibi,” inquit, “immortales parem gratiam referant.” Quicumque in eodem
b.253
accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.

Hic iste inter uarios conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare ad praebendas ceruices immotum: interim distinguitur mors poculis. ne sobri quidem carnificis manu ciuis Romanus occisus est. Non ueto quominus securi percutiatur: illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret an meretrix?

Capitonis. Exsurgite nunc Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quodsi, per deos inmortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro conuiuium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest conuiuium in forum an forum in conuiuium adtrahas?