Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS

b.256
has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem
p.407
laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.

De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS, sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:

bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam. In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an

p.408
quod postulant proconsulem
b.257
perire damnato ?

Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam iratus---” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?

GALLVS VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor? summoue a praetore meretricem. hoc non male. adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.

SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam

p.409
enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc
b.258
numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.

VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere. Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino: