Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate
et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.
Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,
quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS