Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Hanc sic mutauit ARELLIVS FVSCVS: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. Memini deinde
T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non expectaueram dum rogarer.