Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ALBVCI SILI. Non mouet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam, sed causam spectauimus. Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest. mihi adulterium carcer est. ARELLI FVSCI patris. Nihil, inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem uirum. quando mihi ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi
CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar