Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt

b.181
nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.

Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper

p.296
opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.

Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris

b.182
memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec
p.297
pati sciret.

et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.

Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam:

b.183
quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire
p.298
quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.

ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset,

b.184
uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset
p.299
tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.

Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium

p.300
suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae
b.185
mori.”

Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,

iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit:

p.301
“si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.

Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium

b.186
facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.

Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. “Ego,” inquit, “patrem occidere uolui? ne nunc quidem possem.” Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. “Vade,” inquit; “patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere.” Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in

p.302
maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere. Porci Latronis.

Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. “Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam uidebo.” Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit. maria

b.187
iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet scelus.