Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam

b.238
breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.

FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam

p.365
semel, et mortem optabis et nuptias ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

Passienus hanc ultimam partem sic diuidebat: an si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. deinde: an malo animo fecerit. Varius GEMINVS ultimae quaestioni uel parti, in qua quid debeat fieri quaeritur, duo

b.239
haec adiciebat quae posse quaeri putabat: an si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit, quare uelis optare, nisi quod nuptias non uis? Hoc non tantum patimur, sed rogamus.

Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid

p.366
fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem, sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed non rapuisse apertius negauit. uerum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

HISPANVS CORNELIVS: non subducere illi, inquit, maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit, tam misericors puella quae non uideatur nupsisse raptori. Hispo Romanius ait, illos sodales qui illuni noctu inpulerant circumstetisse et dixisse: non est quam rapuisti; alia fuit. timuit ne illi quam rapuerat faceret iniuriam. ARGENTARIVS dixit: uellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus.

b.240
Non causa tua illum premit, sed optio, dum unusquisque iudex dicit: “quid habet quod tantopere
p.367
recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, sed titulum recusare. nempe uictus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est.” SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.

p.389
b.241

Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.

circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit

p.390
enim se adprobare, non causam.

Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis

b.242
fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.

Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,

ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant;

p.391
diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.