Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Pars altera. ARELLI FVSCI.

p.356
Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose.
b.231
nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.

In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:

ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut

p.357
proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis
b.232
deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”

BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit nobis, mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: