Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Intellego quanto istum .periculo offendam. quemadmodum enim iste accusationem uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur: dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc utcumque uolet dicat: “inimicus est,” hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus eras, ut quemuis tui admoneret proditio caueri iussa? Optimus adulescens, optimus imperator, qui reipublicae curam agere ne in cruce quidem desiit, dignum te

b.230
non putauit filius cui diceret:

“caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et uerecundo:

p.355
reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

Porci Latronis. Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: respublica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid enim est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltim mortuum redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.”

Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.

Pars altera. ARELLI FVSCI.

p.356
Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose.
b.231
nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.

In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:

ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut

p.357
proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis
b.232
deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”