Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has

p.360
uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo:

cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite. Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem, ut diceret: “finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulcstatim exclamabat: *m*e*r th\n h)xw/: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait illi Cestius desinenti: e)/n soi me\n lh/cw, se/o d' a)/rcomai. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque imuicte?”

exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc

b.235
illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque
p.361
dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.

Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim: iam hoc semel licere nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum, repeto optionem.”

et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam

p.362
libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ?
b.236
Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.