Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet

p.345
conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus.
b.222
Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.

Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!

TRIARII. Age, hoc non

p.346
est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. Vari Gemini. Eadem hora et libertum fecit et generum. hoc fecisti quod tyrannus non cogit nisi cum irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur. Generum habes qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi seruum. Seruis tuis pariturast fratres. Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyrannicidae nuptura. Si
b.223
sub tyranno uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.

MARVLLI. Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?

SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta serui domina est: ita iste

p.347
dexteram sororis meae nisi dum manumittitur non contigit? Pollionis Asini. Inter nuptiales fescenninos in crucem generi nostri iocabantur Miserrimum egisse me diem memini quo seruire coepit respublica, miserrimum egisse me diem memini quo in exilium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse uernularum tuorum nouerca es. Pater, uolo ducere uxorem: dic quam mihi ex ancillis despondeas. Contra. ALBVCI SILI. Seruauit dominam. si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo et repudium cum remisero genero accusabor. Male conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur hi qui abducunt filias suas a † uari. sed male eam ---nec

b.224
ob hoc damnabor. Tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. Ego istud an sine ratione fecerim uidebimus: satis est si sana mente feci. Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in haec diuisit: an etiamsi bene meruit seruus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde: an bene meruerit. De facto serui primum disputauit, deinde de animo. Factum quale enim est? dominam non stuprauit. auge beneficia: nec
p.348
dominum occidit nec adulter domino uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod laudas serua: alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae sed reseruata: tunc tamen solacium fuisset, cum multis pati. Denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocabatur, in hac matrimonium: in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manumissus est.

Deinde de animo serui. LATRO colorem a fili parte, quare non uitiasset seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata republica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent; et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima oratione Latro dixit: serui quoque nomine tecum queri possum, quem, qui frugi fuerat, nequam fecisti. ALBVCIVS hoc colore usus est: inmatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.