Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ALBVCI SILI. Egregius gener cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius seruus custodiuit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic conlocas? honestius
ARELLI FVSCI patris. Ex seruo gener, et ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ? fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat: tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem.
Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet
Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!
TRIARII. Age, hoc non
MARVLLI. Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?
SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta serui domina est: ita iste
Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo et repudium cum remisero genero accusabor. Male conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur hi qui abducunt filias suas a † uari. sed male eam ---nec
Deinde de animo serui. LATRO colorem a fili parte, quare non uitiasset seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata republica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent; et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima oratione Latro dixit: serui quoque nomine tecum queri possum, quem, qui frugi fuerat, nequam fecisti. ALBVCIVS hoc colore usus est: inmatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.
CESTIVS