Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
A parte patris magis defensione opus esse dicebat Latro quam colore. VARIVS GEMINVS factum ipsum defendit: magnos uiros fecisse, ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. “sed ingenuam.” respondeo: sed Cato: plus interest inter me et Catonem quam inter libertum et colonum. Quam multa commoda haberet subiectus et obsequens maritus. non petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem, non repudium. filiam meam domi semper habebo;
quam eo magis desidero, quod adeo diu ab illa afui. Deinde factum liberti laudauit. ALBVCIVS et philosophatus est; dixit neminem natum liberum esse, neminem seruum; haec postea nomina singulis inposuisse fortunam. Denique, inquit, scis et nos
GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut in quantum posset dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos dirigebat. et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. quid ergo? alieno potius liberto? hunc iam noui; scio cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc sententiam adiecit, quae ualde excepta est:
eum non contempsi generum qui tyrannum contempserat. ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est: nihil est, inquit, inuidia periculosius; hanc sapientes uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt: hanc uitaui. ingens inuidia erat: nemo non nobis obiecit fortunam liberorum nostrorum. oderant filiam meam feminae, me patres, quasi publici mali segregem et exprobratorem: quo uno modo honeste potui feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem: detracta omnis inuidia est; filiam non habeo honestiorem quam uos, seruum frugaliorem habui quam uos.