Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. uellet, tamen me nouercam

b.214
habere noluerit. Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas obtendenda nox est. “Quid, inquit, ante peccaui?” Dissimile est: memento enim de homicida quaeri; potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti ut discerneres erat illic quem leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego nouercam uulnerassem. Frater, quaero an uideris procuratorem nouissima nocte; nihil de prioribus quaero.

VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio quod persequitur etiam puer? Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem! inuentus est qui patrem posset occidere et nouercam

p.336
non posset. etiamsi quis occidere patrem non potest, nouercam potest. SEPVLLI BASSI. Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. Cuius uis leuissimum esse somnum? pueri an senis an mediae aetatis? pueri? frater sentiet senis?pater. mediae aetatis? nouerca. Quaererem quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset: nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. non miror si nescis quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem.

ALBVCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram nosti. Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam ante omnis: percussor latebat post adulteram. Quid ante peccaui? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, hominem occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo testes: timeo hunc in aliena potestate.

b.215
Aspice corpus patris: quam grauis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego nouercam percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse dabo non unum testem, dabo non corruptum, dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam grauiter percussi quam debui nouercam, nouercam ne sic quidem quemadmodum patrem?

IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres propter quam occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. si rerum natura

p.337
pateretur, obliuiscendum erat mihi patris dum occiderem. Maiore licentia quae non uidemus agimus et quamuis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui paream parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris; frater illam meus occupauit. Blandi. Quam difficile est filio patrem uulnerare et quam facile priuigno nouercam occidere! VARI GEMINI. “Patrem, inquit, occidisti.”

Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt. utrum nolui te occidere, an non habui potestatem ? atqui uulnerata es: leuiter uulnerata es. quam diligenter seruata es! tu testimonium dic et ostende istud non uulnus sed argumentum. ostende uulnus : percussor ille quam timuit, ne occideret! PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non uidero patrem. Occidere aliquis patrem ante quam n ouercam potest, nouercam ne post patrem quidem potest? TRIARI. Quis parricidio puras manus seruat et inde incipit, quo peruenire difficile est?

DIVISIO. Has controuersias quae et defensionem habent et accusationem non eodem ordine omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexet; et

b.216
homines magis defendenti quam accusanti .
p.338
fauent. ultima sit pars quae iudicem fauentem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit CESTIVS. Hoc non semper expedit. utique ei qui inbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur.

In hac controuersia † et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.