Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam

p.329
oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me
b.209
putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor.

Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere

p.330
temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit,

b.210
seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est.

VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa reipublicae, puta

p.331
foederis: huic mater manum iniciet? Et per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. nihil non; et domi manere et flere.