Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit:
ARELLI FVSCI patris. Ut audiui clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putaui. Quis ferret te uoluntariam testem in forum uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio? miserrime
Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. uellet, tamen me nouercam
VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio quod persequitur etiam puer? Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem! inuentus est qui patrem posset occidere et nouercam
ALBVCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram nosti. Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam ante omnis: percussor latebat post adulteram. Quid ante peccaui? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, hominem occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo testes: timeo hunc in aliena potestate.
IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres propter quam occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. si rerum natura
Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt. utrum nolui te occidere, an non habui potestatem ? atqui uulnerata es: leuiter uulnerata es. quam diligenter seruata es! tu testimonium dic et ostende istud non uulnus sed argumentum. ostende uulnus : percussor ille quam timuit, ne occideret! PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non uidero patrem. Occidere aliquis patrem ante quam n ouercam potest, nouercam ne post patrem quidem potest? TRIARI. Quis parricidio puras manus seruat et inde incipit, quo peruenire difficile est?
DIVISIO. Has controuersias quae et defensionem habent et accusationem non eodem ordine omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexet; et
In hac controuersia † et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.
Prius illa quae belle dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.
Ex illis qui res ineptas dixerant,
primus ibi ante omnisVerg. Aen. II, 40. MVSA uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset adiecit: at, hercules, pater meus tanquam paries perfossus est. MVRREDIVS: patrocinium putat esse causae suae quod sanguinem misit. NEPOS LICINIVS ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri
VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.
MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus.