Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret:

p.325
“mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed:

ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum

b.206
, quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum
p.326
tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:
Tam dest auaro quod habet quam quod non habet;
et illum de eadem re dictum:
Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia;
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
O uita misero longa, felici breuis!

et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile

b.207
habent tale habeant, id quod Cicero in --- Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque
p.327
adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.

Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere.

b.208

p.328

CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI.