Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi.
Vari GEMINI. “Ter, inquit, abdicatus es.” Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. haec ego dicere non possum; ter reus fui nec dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam.
Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me. tribus iam abdicationibus cauisse, ne
VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte uitam odisses, si iam tum tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid peccaueris? indica quis tibi uendiderit; dicetur illi: tu ulli uenenum uendebas? tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis moriar, ut hanc uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit. Vari Gemini. Quaeritis filius meus uenenum cui parauerit? non bibit. Pompei SILONIS. “Mihi, inquit, paraui.” et hoc est patri parare. Absolutus mori uolt, reus uiuit. MVSAE. “Habuit malum medicamentum Mithridates.” quis enim alius debebat habere quam parricida? “habuit, inquit, Demosthenes uenenum et bibit.” idem ego tibi pater quod Demostheni Philippus? Porci Latronis.
Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur uenenum est. “Mori, inquit, uolo.” uiuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. “Mihi, inquit, paraui uenenum;” ne quis dubitet an alium possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mauolt mori quam
Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia. habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim utrum uenenum in suam mortem an in patris parauerit.
Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: