Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens

b.201
es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore:

“uocetur, inquit ille, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.”

p.320
CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.

HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari

b.202
rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie
p.321
tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.

ARGENTARIVS dixit: uocatus ueni; post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere. quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo Popillius uenit, nemo non aliquid uoluit noui dicere. Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipiebatur; Popillius ut uenit admissus est. CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper uaco. HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero ? ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus ? Inepte † Sabidiebius PAVLVS qui induxit Ciceronem cum maxime pro Popillio orationem legentem. Et MVRREDIVS non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianam sententiam dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis tenebas manum est ?

b.203

CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi.