Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere?

p.303
nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?

Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.

O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit

b.188
tutus in portum, excipitur classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi:
p.304
capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. “Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti.” Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit?

IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: “fratrem occidi;” in ea domo in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices, inuitosuosaudire hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam;