Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium

p.300
suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae
b.185
mori.”

Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,

iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit:

p.301
“si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.

Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium

b.186
facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.

Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. “Ego,” inquit, “patrem occidere uolui? ne nunc quidem possem.” Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. “Vade,” inquit; “patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere.” Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in

p.302
maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere. Porci Latronis.