Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram

b.117
audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.

p.153

Hancne meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si

p.154
non paruero
b.118
abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.