Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus

b.173
possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum
p.225
periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo in hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;

cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.

Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod

b.174
dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi,
p.226
quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo. in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.

Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris

p.227
arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.

Quotiens quod non una peregrinaretur absentis uiri nomen inplorauit ? quotiens quod non una peregrinaretur questa est? nemo sic negantem iterum rogat. Cum quo questa

b.175
es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat? quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere uoluisset.