Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum --- unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem

b.170
luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”

Hunc sensum ipse CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum. “Hoc fuit,” inquit, “quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.” CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse, sed

p.221
corripuit extremam sententiam. “Incredibile est,” inquit, “cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri.”

FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem, set me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. permanet in iuuenalibus uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam?

si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RVFVS VIBIVS a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam;

p.222
dicere eos felicius agere, qui
b.171
usque sibi amare permitterent; necessarium tantum habere, quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non † commorarent. “Rusticum,” inquit, “iuuenem! praematura,” inquit, “seueritas non est frugalitas set tristitia:o quid tu senex facies?” Non creditis haec illum dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult,

luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait: concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor; bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit? qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.

p.223