Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex
Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed morbum. An ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, luxuria non possit. “Alioqui filiis,” inquit, “abdicare permittitis.” Hic de suo consumit. Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali
CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi