Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

DIOCLES CARYSTIVS:ei) de\ xari/essai sa/rkese)k th=s a)swti/as metaba/llontai. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\n u(panqei=.

p.224
Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.

Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus

b.173
possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum
p.225
periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo in hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;

cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.