Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor.
CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”
Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit